Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.26.1 | Cic. Fam. 13.26.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.27.1 |
13.26.2
peto igitur
a te tanto scilicet studio , quanto intellegis debere me petere pro homine tam mihi necessario et tam familiari , ut eius
negotia , quae sunt in Achaia ex eo quod heres est M . Mindio , fratri suo , qui Elide negotiatus est , explices et expedias cum iure et potestate , quam habes , tum etiam auctoritate et consilio tuo . sic enim praescripsimus iis , quibus ea negotia mandavimus , ut omnibus in rebus , quae
in aliquam controversiam vocarentur , te arbitro et , quod commodo tuo fieri posset , te disceptatore uterentur . id ut honoris mei causa suscipias , vehementer te etiam atque etiam rogo .
13.26.3
illud praeterea , si non alienum tua dignitate putabis a esse , feceris mihi pergratum , si qui difficiliores erunt , ut
rem sine controversia confici nolint , si eos , quoniam cum senatore res est , Romam reieceris . quod quo minore dubitatione facere possis , litteras ad te a M . Lepido consule , non quae te aliquid iuberent (neque enim id tuae dignitatis esse arbitramur ) sed quodam modo quasi commendaticias
sumpsimus .
13.26.4
scriberem quam id beneficium bene apud Mescinium positurus esses , nisi et te scire confiderem et mihi peterem . sic enim velim existimes , non minus me de illius re laborare quam ipsum de sua . sed cum illum
studeo quam facillime ad suum pervenire tum illud laboro ut non minimum hac mea commendatibne se consecutum arbitretur .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.26.1 | Cic. Fam. 13.26.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.27.1 |